monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 7, 3
Inter quos quantum intersit advertite. Illi nihil de crastino cogitantes, gratissimos Deo sudoris sui offerunt fructus. Isti vero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes, aut mendacem Deum aut inopem credunt, qui promissam quotidiani victus atque indumentorum sufficientiam praebere eis aut non possit, aut nolit.